

Liber Paralipomenon Secundus*
Caput 25: Versus 16
Scio, inquit, quod cogitaverit Dominus,etc. Qui neminem vult perire, sed eum qui in peccato perseverat, justo judicio damnat. Ideo ergo Amasias periit, quia admonitus per prophetam ut ageret poenitentiam, non obedivit, sed usque ad finem permansit.